Collection of Letters: Detail
| The details of the letter you've selected: |
Sender(s):
- Peter the Venerable
Receiver(s):
Date:
Translated letter:
see Betty Radice, The Letters of Abelard and Heloise (Harmondsworth: Penguin, 1974), p.277-84
Original letter:
Venerabili et in Christo plurimum dilectae sorori Eloysae abbatissae, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem quam promisit deus diligentibus se.
Accaeptis litteris caritatis tuae, quas michi nuper per filium meum Theobaldum misisti, gavisus sum, et eas mittentis gratia amicabiliter amplexus sum. Volui statim rescribere quod animo insederat, sed impedientibus importunis curarum exactionibus, quibus plerumque immo pene semper caedere compellor, non potui. Vix tamen a tumultibus tandem interpolata die, quod concaeperam attemptavi. Visum est ut affectui tuo erga me quem et tunc ex litteris, et prius ex michi missis xeniis cognoveram, saltem verborum vicem rependere festinarem, et quantum in corde meo locum tibi dilectionis in domino servarem, et quantum in corde meo locum tibi dilectionis in domino servarem, ostenderem. Revera enim non nunc primum diligere incipio quam ex multo tempore me dilexisse reminiscor. Necdum plene metas adolescentiae excesseram, necdum in iuveniles annos evaseram, quando nomen non quidem adhuc religionis tuae, sed honestorum tamen et laudabilium studiorum tuorum, michi fama innotuit. Audiebam tunc temporis, mulierem licet necdum saeculi nexibus expeditam, litteratoriae scientiae quod perrarum est, et studio licet saecularis sapientiae, summam operam dare, nec mundi voluptatibus, nugis, vel deliciis, ab hoc utili discendarum artium proposito retrahi posse. Cumque ab his exercitiis detestanda desidia totus pene torpeat mundus, et ubi subsistere possit pes sapientiae, non dicam apud sexum femineum a quo ex toto explosus est, sed vix apud ipsos viriles animos invenire valeat, tu illo efferendo studio tuo, et mulieres omnes evicisti, et pene viros universos superasti. Mox vero iuxta verba apostoli, ut complacuit ei, qui te segregavit ab utero matris tuae, vocare te per gratiam suam [Gal.1:15], longe in melius disciplinarum studia commutasti, et pro logica aevangelium, pro phisica apostolum, pro Platone Christum, pro academia claustrum, tota iam et vere philosophica mulier elegisti. Eripuisti victis spolia hostibus, et thesauris Aegyptiacis per huius peregrinationis desertum transiens; preciosum in corde tuo tabernaculum deo erexisti. Cantasti cum Maria, demerso Pharaone, canticum laudis [Exod.15:20], et beatae mortificationis tympanum, ut olim illa prae manibus gerens, novi modulaminis melos usque ad ipsas deitatis aures docta tympanistria, transmisisti. Conculcasti iam incipiendo quod per omnipotentis gratiam bene perseverando conteres, vetusti anguis ac semper mulieribus insidiantis caput, atque ita elides, ut nunquam ulterius contra te sibilare audeat. Ostentui facis et facies superbum principem mundi, et illum qui divina voce vocatur rex filiorum superbiae [Job 41:25], iuxta ipsius dei ad beatum Iob verba, tibi ac tecum cohabitantibus ancillis dei alligatum [Job 40:24] ingemiscere coges. Et vere singulare miraculum ac super omnia miranda opera extollendum eum quo iuxta prophetam: Cedri non fuerunt altiores in paradyso dei, et cuius summitatem frondium abietes non adaequaverunt [Ezech.31:8], a fragili sexu vinci, et fortissimum archangelum a muliere infirmissima superari. Gignitur tali duello maxima gloria conditori, infertur econverso summa ignominia decaeptori. Exprobratur ei hoc certamine non solum stultum, sed et super omnia ridiculum fuisse, illum aspirasse ad aequalitatem sublimissimae maiestatis, qui nec breve luctamen ferre praevalet femineae debilitatis. Sustinet caput cuiuslibet victricis illius, merito talis victoriae, gemmeam a rege caelorum coronam, ut quanto in transacta pugna carne infirmior, tanto in remuneratione sempiterna appareat gloriosior. Haec carissima in domino soror vere non adulando, sed exhortando dico, ut magnum in quo aliquamdiu perstitisti bonum attendens, ad caute illud conservandum animosior reddaris, et sanctas illas quae tecum domino serviunt, secundum gratiam a deo tibi collatam, ut in eodem sollicite agone contendant, verbis pariter et exemplis accendas. Es enim unum de animalibus illis, quae Ezechiel propheta vidit [Ezech.1:14], licet sis mulier, quae non tantum ut carbo ardere, sed ut lampas ardere debes pariter et lucere. Es quidem discipula veritatis, sed est etiam ipso officio, quantum ad tibi commissas pertinet, magistra humilitatis. Humilitatis plane, et totius caelestis disciplinae tibi a deo magisterium impositum est, unde non solum tui, sed et commissi gregis curam habere, et pro universis maiorem universis debes mercedem recipere. Manet tibi certe palma pro omnibus quia ut optime nosti, quotquot ducatu tuo mundum mundique principem vicerint, tot tibi triumphos, tot gloriosa trophaea apud aeternum regem et iudicem praeparabunt. Sed nec omnino apud mortales insolitum est feminas feminis principari nec ex toto inusitatum etiam praeliari, ipsos insuper viros ad praelia comitari. Nam si verum est quod dicitur: Fas est, et ab hoste doceri [Ovid, Metam. 4.428], et apud gentiles, Amazonum regina Penthesilea cum suis Amazonibus non viris sed mulieribus Troiani belli tempore sepe pugnasse scribitur; et in populo etiam dei, prophetissa Debora, Barach iudicem Israel contra ethnicos animasse legitur. Cur ergo non liceat feminas virtutis contra fortem armatum ad praelia procaedentes ductrices fieri exercitus domini, cum et illa quod quidem indecens videbatur, manu tamen propria contra hostes pugnaverit, et haec nostra Debora viros ipsos ad bella divina commoverit, armaverit, accenderit? victo dehinc Iabin rege, occiso Sisara duce, deleto prophano exercitu, cecinit statim canticum illa, illudque dei laudibus devota dicavit. Erit dei gratia hoc faciente post datam tibi tuisque de longe fortioribus hostibus victoriam, longe tuum gloriosius canticum, quod sic laeta cantabis, ut nunquam postea laetari, nunquam cantare desistas. Interim eris ancillis dei, hoc est caelesti exercitui, quod illa suo Iudaico populo Debora, nec a tam lucroso certamine aliquo tempore, quolibet casu, nisi vincendo cessabis. Et quia hoc nomen Debora, ut tua novit eruditio, lingua Hebraica apem designat, eris etiam in hoc et tu Debora, id est apis. Mellificabis enim tu, sed non soli tibi, quia quicquid boni per diversos et a diversis collegisti, exemplo, verbo, modisque quibus poteris, domesticis sororibus, seu quibuslibet aliis totum refundes. Satiabis hoc exiguo vitae mortalis tempore, et te ipsam sacrarum litterarum secreta dulcedine, et beatas sorores aperta praedicatione, quousque iuxta vocem propheticam, in illa quae promittitur die distillent montes aeternam dulcedinem, et colles fluant lac et mel [Joel 3:18]. Hoc enim licet de hoc tempore gratiae dicatur, nil obstat, immo et dulcius est, ut de tempore gloriae accipiatur. Dulce michi esset diu tecum de huiusmodi protrahere sermonem, quia et famosa eruditione tua delector, et praedicata michi a multis religione tua longe magis allicior. Utinam te Cluniacus nostra habuisset, utinam te iocundus Marciniaci carcer, cum ceteris Christi ancillis libertatem inde caelestem expectantibus inclusisset. Praetulissem opes religionis ac scientiae maximis quorumlibet regum thesauris, et illarum sororum illud praeclarum collegium cohabitatione tua clarius rutilare gauderem. Retulisses et ipsa ab ipsis non modicum quaestum et summam mundi nobilitatem, ac superbiam, pedibus substratam mirareris. Cerneres omnigenos saeculi luxus, miranda parcitate mutatos, et sordida quondam vasa diaboli, in mundissima spiritus sancti templa conversa. Videres puellas dei Sathanae vel mundo velut furto subtractas, super innocentiae fundamentum altos virtutum erigere parieres, et usque ad ipsa caeli fastigia, felicis fabricae cacumen producere. Laetareris angelica virginitate florentes castissimis viduis iunctas, et universas pariter, beatae illius et magnae resurrectionis gloriam sustinentes, infra arta septa domorum etiam corporaliter beatae spei velut sepulchro iam conditas. Quae licet omnia et fortassis maiora, cum tibi datis a deo collegis habeas, licet forte nichil ad sacrarum rerum studium pertinens tibi addi possit, augeretur tamen augmento gratiarum tuarum, non parvis ut arbitror commodis, res publica nostra. Sed quamvis a dispensatrice omnium rerum providentia dei, hoc nobis de te negatum sit, concessum tamen est de illo tuo, de illo inquam sepe ac semper cum honore nominando, servo ac vere Christi philosopho, magistro Petro, quem in ultimis vitae suae annis, eadem divina dispositio Cluniacum transmisit et eam in ipso et de ipso super omne aurum et topazion [Ps.118:127] munere cariore ditavit. Cuius sanctae, humili ac devotae inter nos conversationi, quod quantumve Cluniacus testimonium ferat, brevis sermo non explicat. Nisi enim fallor, non recolo vidisse me illi in humilitatis habit et gestu similem, in tantum ut nec Germanus abiectior, nec ipse Martinus bene discernenti pauperior appareret. Cumque in magno illo fratrum nostrorum grege, me compellente gradum superiorem teneret, ultimus omnium vestitu incultissimo videbatur. Mirabar sepe, et in processionibus eo me cum reliquis pro more praecaedente, pene stupebam, tanti tamque famosi nominis hominem, sic se ipsum contempnere, sic se abiicere posse. Et quia sunt quidam religionis professores qui ipsum quem gerunt habitum religiosum nimis esse cupiunt sumptuosum, erat ille prorsus parcus in istis et cuiusque generis simplici veste contentus, nil ultra quaerebat. Hoc et in cibo, hoc et in potu, hoc et in omni cura corporis sui servabat, et non dico superflua, sed et cuncta nisi valde necessaria, tam in se quam in omnibus, verbo pariter et vita dampnabat. Lectio erat ei continua, oratio frequens, silentium iuge, nisi cum aut fratrum familiaris collatio, aut ad ipsos in conventu de divinis publicus sermo eum loqui urgebant. Sacramenta caelestia, immortalis agni sacrificium deo offerendo prout poterat frequentabat, immo postquam litteris et labore meo, apostolicae gratiae redditus est, pene continuabat. Et quid multa? Mens eius, lingua eius, opus eius, semper divina, semper philosophica, semper eruditoria meditabatur, decebat, fatebatur. Tali nobiscum vir simplex et rectus, timens deum, et recedens a malo, tali inquam per aliquantum temporis conversatione, ultimos vitae suae dies consecrans deo, pausandi gratia, nam plus solito, scabie et quibusdam corporis incommoditatibus gravabatur, a me Cabilonem missus est. Nam propter illius soli amenitatem, qua cunctis pene Burgundiae nostrae partibus praeminet, locum ei habilem, prope urbem quidem, sed tamen Arari interfluente provideram. Ibi iuxta quod incommoditas permittebat, antiqua sua renovans studia, libris semper incumbebat, nec sicut de magno Gregorio legitur momentum aliquod preterire sinebat, quin semper aut aret, aut legeret, aut scriberet, aut dictaret.1 In his sacrorum operum exercitiis, eum adventus illius aevangelici visitatoris reperit, nec eum ut multos dormientem sed vigilantem invenit. Invenit eum vere vigilantem, et ad aeternitatis nuptias, non ut fatuam, sed ut sapientem virginem evocavit. Attulit enim ille secum lampadem plenam oleo, hoc est, conscietiam refertam sanctae vitae testimonio. Nam ad solvendum commune mortalium debitum, morbo correptus, eoque ingravescente, in brevi ad extrema perductus est. Tunc vero quam sancte, quam devote, quam catholice, primo fidei, dehinc peccatorum confessionem fecerit, quanto inhiantis cordis affectu, viaticum peregrinationis, ac vitae aeternae pignus, corpus scilicet redemptoris domini accaeperit, quam fideliter corpus suum et animam hic et in aeternum ipsi commendaverit, testes sunt religiosi fratres, et totus illius monasterii, in quo corpus sancti martyris Marcelli iacet, conventus. Hoc magister Petrus fine dies suos consummavit, et qui singulari scientiae magisterio, toti pene orbi terrarum notus, et ubique famosus erat, in illius discipulatu, qui dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde [Matth.11.29]; mitis et humilis perseverans, ad ipsum ut dignum est credere, sic transivit. Hunc ergo venerabilis et carissima in domino soror, cui post carnalem copulam tanto validiore, quanto meliore divinae caritatis vinculo adhesisti, cum quo et sub quo diu domino deseruisti, hunc inquam loco tui, vel ut te alteram in gremio suo confovet, et in adventu domini, in voce archangeli, et in tuba dei descendentis de caelo, tibi per ipsius gratiam restituendum reservat. Esto ergo in domino memor ipsius, esto etiam si placet et mei, et sanctis sororibus tecum domino famulantibus fratres congregationis nostrae, ac sorores quae ubique terrarum pro posse suo eidem cui et tu domino famulantur, sollicite commenda.
Historical context:
In answer to a letter from Heloise which is not extant, Peter praises her learning for which she was renowned even before she went into religious life as well as her religious virtues and then describes the life Peter Abelard led in his last years at Cluny.
Scholarly notes:
1. John the Deacon, Vita S. Gregorii, 1.8.
Manuscript source:
Printed source:
The Letters of Peter the Venerable, ed. Giles Constable, 2v (Cambridge, MA: Harvard University Press, 1967), ep.115, v1, p.303-08